Orosius, III
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 2
1 Cunctis igitur Graecis optatissima quiete resolutis domesticoque otio torpentibus Lacedaemonii, inquieti magis quam strenui et furore potius quam virtute intolerabiles, post bella deposita temptant furta bellorum.
2 nam speculati absentiam Arcadum castellum eorum repentina inruptione perfringunt. Arcades vero exciti iniuria, iuncto sibi Thebanorum auxilio amissa furto bello repetunt.
3 in eo proelio Archidamus dux Lacedaemoniorum vulneratus cum iam caedi suos ut victos videret, occisorum corpora per praeconem ad sepulturam poposcit: quod signum victoriae traditae inter Graecos haberi solet.
4 Thebani autem hac confessione contenti, dato parcendi signo, finem dedere certamini.
5 paucis deinde intervenientibus indutiarum diebus, Lacedaemoniis ad alia bella conversis, Thebani cum Epaminonda duce de invadenda Lacedaemona quasi secura et destituta cepere fiduciam. taciti intempesta nocte Lacedaemonam veniunt; sed non ita incautam vel indefensam, sicut rebantur, offendunt:
6 armati enim senes cum reliqua turba inbellis aetatis, praecognito adventu hostium, in ipsis se portarum angustiis obiecerunt et adversus quindecim milia militum vix centum confecti aevo homines proruperunt. his itaque tantam belli molem sustinentibus iuventus superueniens congredi adversus Thebanos aperto certamine incunctanter decrevit.
7 commisso proelio cum Lacedaemonii vincerentur, repente Epaminondas dux Thebanorum incautius dimicans vulneratur. quare dum his ex dolore metus, illis ex gaudio stupor nascitur, veluti ex consensu tacito utrimque discessum est.
8 Epaminondas autem graviter saucius cum de victoria suorum conperisset scutumque exosculatus esset, remota manu, qua vulnus occluserat, egressum sanguinis ac mortis patefecit introitum: cuius mortem sic Thebanorum perditio subsecuta est, ut non perdidisse ducem sed ipsi cum eo tunc perisse viderentur.
9 Contexui indigestae historiae inextricabilem cratem atque incertos bellorum orbes huc et illuc lymphatico furore gestorum verbis e vestigio secutus inplicui, quoniam tanto, ut video, inordinatius scripsi, quanto magis ordinem custodivi.
10 improba dominandi Lacedaemoniorum cupiditas quantis populis, qualibus urbibus, quibus provinciis cuiusmodi odiorum motus, quantas causas certaminum suscitarit, quis vel numero vel ordine vel ratione disponat? cum ipsi quoque non plus adflicti bellis quam bellorum confusione referantur:
11 siquidem tracto per aliquot aetates hoc continuo bello Athenienses Lacedaemonii Arcades Boeotii Thebani, postremo Graecia Asia Persis atque Aegyptos cum Libya insulisque maximis navales simul pedestresque conflictus indiscretis egere discursibus. referre caesa hominum milia non possem, etiam si bella numerarem.
12 At nunc increpet haec tempora atque illa conlaudet quicumque nescit hosce omnes istarum urbium provinciarumque populos ita nunc in solis ludis ac theatris consenescere, sicuti tunc in castris maxime proeliisque tabuisse.
13 florentissima illa et totius tunc imperium orientis adfectans Lacedaemoniorum civitas vix centum habere potuit senes; ita incessabilibus circumventa malis inmaturas misere expendebat aetates:
14 et queruntur nunc homines, quorum refertae pueris et senibus civitates secura iuvenum peregrinatione ditantur pacificisque exercitiis stipendia domesticae voluptatis adquirunt nisi forte - ut adsolent humanae mutabilitati omnia sordere praesentia - novitates rerum actu audituque prurientibus ipsa etiam vita fastidio est.